3 - Vespasiano a Filippo Podocataro. Firenze, 9 dicembre 1448.
Vespasianus Philippo Podaghatero Cyprio salutem.
Paucis ante diebus respondidi litteris tuis, Philippe mi. Has scribo, quia audio isthic esse Lycurgi et Numme vitas eleganter conversas. Eas ego habere cupio. Quod si ita est ut intelligo, oro humanitatem tuam ut fusa scriptura ab aliquo ambas transcribi faciat certioremque me reddat de impensa, quam exsolvam grato animo. Ego vero hunc laborem tibi dedo fretus amicitia nostra. Tu, versavice, utere me ut lubet in omnibus rebus, quem certe etiam opinione promptiorem inveneris.
Vale. Ego secundas litteras expecto.
Florentie, die 9 decembris 1448