Epigrammata, 2, 11, 1–10, Marziale

https://w3id.org/bufalinis-notebook/quote/quot-099

quotation

Quod fronte Sebium nubila vides, Rufe, quod ambulator porticum terit seram, lugubre quiddam quod tacet piger voltus, quod paene terram nasus indecens tangit, quod dextra pectus pulsat et comam vellit: non ille amici fata luget aut fratris, uterque natus vivit et precor vivat, salva est et uxor sarcinaeque servique, nihil colonus vilicusque decoxit. Maeroris igitur causa quae? Domi cenat.

Il quaderno di Paolo Bufalini pag. 66

estratto da Epigrammata

autore Marziale