Annales, 1, 11, Publio Cornelio Tacito

https://w3id.org/bufalinis-notebook/quote/quot-091

quotation

Versae inde ad Tiberium preces. Et ille varie disserebat de multitudine imperii, sua modestia. Solam divi Augusti mentem tantae molis capacem: se in partem curarum ab illo vocatum experiendo didicisse, quam arduum, quam fortasse subiectum fortunae regendi cuncta onus.

Proinde in civitate tot il inlustribus viris subnixa non ad unum omnia deferrent: plures facilius munia rei publicae sociatis laboribus exsecuturos.

Plus in oratione tali dignitatis quam fidei erat; Tiberioque etiam in rebus quas non occuleret, seu natura sive adsuetudine, suspensa semper et obscura verba: tum vero nitenti ut sensus suos penitus abderet, in incertum et ambiguum magis implicabantur.

12. Inter quae, senatu ad infimas obtestationes procumbente,...

Il quaderno di Paolo Bufalini pag. 56

estratto da Annales

autore Publio Cornelio Tacito